Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Heinrich Hahn (Juristische Fakultät)
Zeitraum 30.04.1660–31.05.1660
Text Anno Domini MDCLX Mense Maio / diebus 1, 2 et 4 perrexi [ad] tit. ubi pupill. educari deb. / diebus 7, 8 et 11 habebatur Auctio publica librorum Doctoris Iordani / die 10 erat publica promotio in Fac. iuridica / Legi diebus 14, 15, 17, 18 / die 21 ob adventum hospitis cessavi / Legi diebus 22, 24, 25 / die 28 fuerunt preces publicae horis matutinis perrexi diebus 29 [et] 31 / Mense Iunio / Legi diebus 1, 4, 5, 7 [et] 9 postea cessandum fuit ob festum Pentecostes / die 18 usque ad 23 Brunswigae interfui Dicasterio provinciali / Absolvi hoc tempore praeter illa quae supererant ex tit. ubi pup. educar. deb. leges singulas tit. de aliment. praest. et in tit. arbitr. tutel. perveni usque ad l. 6 quam auditoribus meis ob materiae nobilitatem (quae est de damnis in tutela et / [v] / cura praestandis) per omnia perfectae interpretationis genera latius exposui, eoque ipso specimen exhibere volui quod in textibus iuris artificiose explicandis, ubi opus, sequantur / Henricus Hahnius Doctor manu propria
Quelle 37 Alt 2493, fol.50