| Text |
Anno MDCLX / Mense Ianuario feriis peractis continuavi explicationem orationis B[a]silii Magni in Nativitat. Domini die XX, XXIII, XXIV, XXVI, XXVII [et] XXX quo die orationem hanc absolvi / Praeterea hoc ipso mense Homeri interpretationem auspicatus sum, quam licet initio privatim instituere decrevissem, postea tamen mutato consilio publicam esse malui/ In Homeri autem explicationem occupatus fui die XIIX, XXI, XXIII, XXIV XXV, XXVI, XXVII, XXIIX, XXX, XXXI / Mense Februario perrexi in explicatione primi libri Iliad. diebus I, III, IV, VI, IX, X, XI, XIII, XIV, XVI, XVII, XIIX, XX, XXI, XXIII, XXIV, XXVII, XXIIX / die sexto lectionem impedivit consistorium publicum / Mense Martio progressus in Homeri interpretatione docui diebus I, II, IIX, XII, XIII, XV; XIX, XX, XXII, XXIII / Diem V, VI & XVI curandae valetudini impendere coactus sum / Etiam consistorium public. unam atque alteram huius mensis lectionem impedivit / Coniunxi quoque cum praelectionibus Homericis exercitium quoddam carminum Graecorum ad Homeri imitationem institutum / Ioannes Horneius |