| Text |
Anno MDCLX / Mense Aprili progressus in interpretatione libri secundi Iliadis, docui die II, V, VI, XII, XIII, XVI / Reliquos huius mensis dies feriae Paschat. occuparunt / Cessavi autem a praelectionibus publicis die III propter disputationem inauguralem Iuridicam, die IX et X propter nundinas oppidanas / Mense Maio post Paschat. ferias et auctionem libor. D. Iordani inchaovi explicationem libri II Iliados die XVII / atque in eadem perrexi die XIIX, XXI, XXII, XXIV, XXV, XXIX / Die XXIIX ob preces pro frugibus factas / die XXXI ob festum adscension. Domin. cessandum fuit / Disputavi publice de festis Atheniensium / Mense Iunio progressus in Homeri explicatione docui die IV, nam die I lectionem intercepit consistorium extraordinarium / perrexi in illa explicatione die V, VII [et] IIX / Postea statim inciderunt feriae Pentecost. et festum S. Ioannis Baptist. / Reliquae lectiones post ferias illas hoc ipso mense adhuc instituendae significabuntur proxime / Ioannes Horneius |