| Text |
Anno 1660/ Mense Ianuario / Finitis feriis et nuptiis Domini Doctoris Collegae Magistri Eberhardi / die 12 disserui de Motus speciebus, Accretione et Diminuatione, Alteratione et Latione / die 13 de diuisione Motus ex parte mobilis in motum per se et motum per accidens / Item de divisione Motus ratione principii in naturalem violentem et medium / die 16 de Motus naturalis localis speciebus / et cur ea, quae naturaliter moventur motu recto in principio, moveantur tardius in progressu celerius in fine celerrime / Item de speciebus motus violentis, et a qua causa proiectorum motus continuetur / die 17 de Tempore quod detur et quid sit ex sententia recentiorum / die 19 transferebatur ViceRectoratus / die 20 Quid Tempus sit ex sententia Aristotelis et quomodo ad dirimendas de Tempore lites distingui possit inter tempus et mensuram temporis sive inter tempus interum et externum / die 23 de Tempore externo, quod est duratio motus coelestis, distinguendo in partes, et hosce applicandis ad aliarum rerum durationes metiendas / Item quomodo tempore interna et particularia sint varia, externum vero et universale sive commune sit unum / Denique quid sit esse in tempore, qui item motus sint simul aut non sint, quique aequales aut inaequales / die 24 de partibus Temporis praterito et futuro, item de instanti quando tempus caeperit. Postremo de Obiectionum contra tempus universale solutione / die 26 de corporis naturalis speciebus simul sumptis sive Mundo huiusque definitione et materia / die 27 de Mundi forma / die 30 de Mundi causa efficiente et fine ultimo / die 31 de finibus mundi subordinatis / item de mundi perfectione / Andreas Kinderling |