| Text |
Anno 1660 mense Novembri / die 2 dixi de sulphure, arsenico, antimonio, bismutho, atque ita absovi disputationem de corpore perfecte mixto inanimi. Hinc aliquot dies impendi curandae valetudini / die 8 inchoavi doctrinam de corpore perfecte mixto animato: ostendens, quod ordinem tractandi attinet, prius de anima quam de corpore agendum esse / die 9 docui, animam dari, eamque non esse accidens, nec temperamentum, non materiam non corpus, non compositum, sed formam eamque non assistentem, sed informandam / } diebus 12 [et] 13 erant nundinae / die 15 ostendi, ab anima informari, non undam materiam primam, ut aliqui volunt, sed corpus naturale / die 16 illud corpus naturale debere esse organicum et dissimilare, animamque in singulis eius partibus contineri / die 19 in coniunctione animae et corporis consistere vitam, eam vero coniunctionem fieri ope caloris nativi, cuius fons in perfectis animalibus sit cor, in caeteris aliquid cordi analogum / die 20 dixi de caloris huius subiecto igne vitali, huiusque pabulo sanguine, item de respiratione et motu cordis / die 22 (habebatur disputatio inauguralis Theologica Steinii) / die 23 de Vitae longitudine et Brevitate. Item de Morte / die 26 de summis animarum animatorumque generibus / die 27 an facultates animae differant ab anima, et an in uno vivente sint plures animae / die 29 an anima sit tota in toto corpore, et tota in qualibet parte / die 30 an princeps membrum sit cerebrum, an vero cor / die 31 disputavi publice de corpore perfecte mixto inanimi sive minerali / Andreas Kinderling |