Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Samuel Rachelius (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 03.07.1660–28.09.1660
Text Samuel Rachelius Philosophiae Moralis Professor / Mense Iulio Anni MDCLX ad lectiones publicas, et quidem Horatii Epistolas explanandos reversus sum, ex quibus audivimus Libri 1 Epistolas XVII priores / die III non legi itinere impeditus / die IX et X Nundinae ferias dederunt / Die XII intermissa fuit lectio propter Magistratus academici mutationem / Mense Augusto / Libri 1 Epistolas tres reliquas Horatii interpretatus sum / die VII ad iteratam Ethic. Nicom. analysin reversus, maximam Libri 1 partem absolvi / Triduo me in praelectionibus impedivit necessarium iter / Mense Septembri absoluta Libri 1 explicatione, die XI ad Secundi interpretationem progressus eundem quoque hoc mense absolvi / die III et IV non legi propter Nundinas / nec XIII et XIV, proter duas Disputt. Inaugurales: nec XXIV, XXV et XXVII, eandem ob causam / Die XX disputavi publice Librum 1 / die XXVIII Librum II
Quelle 37 Alt 2493, fol.86