Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Samuel Rachelius (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 16.10.1660–10.12.1660
Text Samuel Rachelius Philosophiae Moralis Professor / Mense Octobri / feriis permissis ad privata negotia usus sum, quae eius fuerunt necessitatis, ut alterum, quoque octiduum sibi exergerint / die XVI ad Libri III Eth. Nic. explicationem accessi / Die XV non legi propter Festum Academiae / nec die XXV propter disputationem inauguralem Medicam / Mense Novembri Libri III interpretationem absolvi / eundemque die XXI publice disputavi / Eodem mense Libri IV explicationem <nene> ad finem perduxi / Mense Decembri Libri V analysi defunctus sum / Die VII non legi propter defectum Auditorum, qui arvis campani signo non erant convocati / nec die X propter Actum Doctoralem Theologicum
Quelle 37 Alt 2493, fol.87