Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christoph Schrader (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 01.04.1660–25.06.1660
Text Anno MDCLX / Mense Aprili Hypotheses in edito praelectionum Academicarum catalogo promissas et superiori mense exeunte iam tum coeptas, eloquentiae studiosis e varia historia tradere perrexi, nullum diem cessans nisi qui vel ob inauguralem disputationem, vel ob Consistorium extra ordinem indictum, vel ob Paschales ferias, lege esset exemtus / Maio mense eandem operam continuavi, ob nuptias in Collegae aedibus, ob auctionem publicam librorum, ob Consistoria extra ordinem indicta, extremo vero mense etiam ob adversam valetudinem, aliquot diebus docere prohibitus / Iunii mensis prima hebdomade morbus lecto me adfixit, secutae sunt feriae Pentecostes, quarum partem profectioni Halensi impendi, impetrata prius a Serenissimo Principe Academiae Magnificentissimo Directore venia XXVto autem huius mensis die, quo hac scribo, novum earundem praelectionum initium publice proposui / Magnifico Dno ViceRectori tradidi 25. Iun. 1660 Christophorus Schrader manu propria
Quelle 37 Alt 2493, fol.89