| Text |
MDCLX / Mense Ianuario / Iacobus Tappius Medicinae Doctor / Die XII Ianuarii rediit ad publicas lectiones et cum adhuc ageret de somni caussis, eo et sequente die refutavit Galeni sententiam, quod somnus oriatur ex obstructione nervorum, cum quavi obstructio, ut est obstructio, ist nec non naturalis somnus vero secundum naturam fiat nullus autem effectus naturalis, ex caussa non naturali quare nustali [?] producatur / Die XVI caepit proponere suam sententiam de somni caussis, nempe proximam esse duplicem, unam naturalem imminutionem spirituum animalium factum ex quotidianis laboribus et functionibus si re corporis sive animi veniat [?] defatigatio et lassitudo / [v] / Alteram, spirituum animalium quidem sive cessationem a motu et influxa ad sensuum et motus organa, ortam ab exhalationibus alimentariis ad nervos dilatis, et spiritus animalibus immixtis eosque sapientibus / De prima caussa egit Die XVII et XX / Die enim XIX mutatus fuit ProRectoratus / Die XXIII Horis matutinis interfuit consistorio privato / Die XXIV et XXVI Alteram illam caussam proposuit et explicavit / Die XXVII Docuit qua ratione illi habitus spirituum animalium motum impedientes discutiantur et animal evigilet / Diebus XXX et XXXI de brevitate et longitudine somni egit / [93r] / Mense Februario / Die III Febr. quinam ratione etatis vel corporis constitutionis vel Diaetae ad somnum vel vigilias proclives sint, exposuit / Die VI Horis matutinis publico consistorio interfuit / Die VII in genere egit de medicamentis Hypnoticis quae sua ιδιοσυγηρασια (?) spiritus animales figunt et consopiunt, adeoque somnum producunt / Die IX in specie caepit agere de praecipuo hypnotici sel opio et ostendit ex Dioscuride, Matthiolo et Quercetano nostrum opium non idem sesse cum opio veterum / Die X ostendit nostrum opium non esse frigidum sed calidum nec agere manifesta qualitate sed occulta / Die XIII et XIV a lectionibus impeditus fuit adventu hospitum cognatorum / [v] / Die XV et XVI egit de caussis antecedentibus somno / Die XVII caepit dicere de parte quae praecipua in somno afficiatur et primo proposuit Aristotelis hac de re sententiam eamque uniformem non esse ostendit ex eius lib. 2 de part. animal. c. 7 et ex L. de somno et vigil c. 3 / Diebus XX et XXI demonstravit remote quaedam sensuum functiones dependere a corde tanquem primo et remoto omnium actionum principio unde et primum sensorium recte cum Aristotele vocari possit, sed proxime eas exerceri in uni uniuscuiusque sensus proprio et proximo organo / Die XXII Examinata fuerunt simplicia Theriacae Andromachi ingredientia / Die XXIII Mithiridatii simplicia fuerant considerata / [94r] / Diebus XXIV ostendit cerebrum et sensuum organa in capite sita manifesto multis modis affici in somno in eorum actiones [?] cessare in somno contra vero cordis functiones integras manere ut motum pulsum sanguinis et caloris distributionem, tam in somno quam in Vigiliis / Die XXVII Porro contra Aristotelem disputavit quod si sensus communis suam sedem habet in corde et sensus communis in somno ita afficitur ut praesens eius actio cesset, necessario quoque ipsum cor manifesta aliqua alteratione adfici debere cuius vi illa operatio sensus cordis cesset / Die XXVIII Ad aliquot objectiones respondit, et de fine utilitateque somni egit, et tandem huic doctrinae finem imposuit / [v] / Mense Martio / Die 1 Auspicatus est doctrinam de somno non naturali, et hoc die in genere de tali somno disseruit / Die II consistorio privato hora X interfuit / die VI ob negotia sibi necessaria Schöningam abiit / die VIII In specie caepit agere de comate sive catastro / Die IX De snon [?] symptomatibus comatis somnolenti egit / Die XII Explicavit caussas proximas comatis somnolenti / [gestrichen] / Die XIII initium factum visitationis pharmacopolii academiae / Die XIV et sequentibus usque ad Diem XXII continuata fuit illa visitatio horas tam ante quam pomeridianis / [95r] / Die XXIII Galeni sententiam de caussis comati somnolenti proposuit et examinavit / Die XXVI publicum consistorium horis matutinis fuit institutum / Die XXVII De comate vigili eiusque symptomatibus egit / Die XXIX iterum horis matutinis ad publicum consistorium fuit vocatus / Die XXX caussas comatis vigilis proximas et remotas explicavit / Mense Aprili / Die II signa diagosticae et prognostica recensuit / Die III caepit agere de caro, et ostendit quomodo hic offectere [?] differat, a comata lethargo, et catalepsi / [v] / Die V Quomodo ad Epilepsiam, Apophlexia syncope et suffocatione uteri differat, declaravit / Die VI Galeni sententiam de caussis cari proposuit, et explanavit / Die VII Publicam habuit Disputationem de Epilepsia / Die X Examinavit sententiam Sennerti, et ostendit non posse earum oriri ex obstructione arteriarum carotidum, cum carus sit morbus chronicus et diuturnus, naturam obstructionem illarum arteriarum absque insigni noxa cordis imo maximo vitae periculo diu ferre non posse / Die XII Demonstravit et contra Sennertum nec ex spirituum animalium dissipatione generari carum / [96r] / Die XII et XVI Aprili suam sententiam de caussis externis et internis cari exposuit / Die XVII signa cari Dogmatica et prognostica enarravit / Reliqui huius mensis dies sacris fuerunt dicati. |