Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Jakob (Peter) Tappius (Medizinische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 03.07.1660–27.09.1660 |
| Text | Mense Iulio / Iacobus Tappius Doctor Die III Iulii caepit agere de catalepsi morbo cognito quam difficillimo, et quotuplex apud graecos sit Vocis Catalepseos significatio neque non Catachen et Catalepsin unum eundemque esse affectum ostendit / Die V Admiranda catalepsis symptomata enarravit / Die VI Horis matutinis habitum fuit Consistorium publicum / Die VIII In negotiis academiae Hannoveram profectus est / Die XVI Rediit ad academiam / [v] / Die XIX Galeni et reliquorum Graecorum sententias de caussis catalepsis proposuit / Die XX et XXIII arabum et Recentiorum placita enarravit / Die XXIV privato tentamen subiectus est Candidatus medicinae / Die XXVI Peculiares Erasti, Herculis Saxoniae et Plateri opiniones recensuit / Die XXVII Examen Candidati continuatum est / Die XXX Quid Godofredus Steeghius et Sennertus de caussis catalepsis statuant enaravit / Die XXXI Erasti et Herculis Saxoniae opiniones examinavit / [98r] / Mense Augusto / Die II Plateri et Steeghii sententias consideravit / Die III Herbatio publica fuit instituta / Die VI Quid Sennerti opinio veri vel falsi habeat ostendit / Die VII suam sententiam proposuit, et qua de caussa motus voluntarius in Catalepsi tollatur explicavit / Die IX Rigiditatis totius corporis caussas declaravit / Die X Publicum horis matutinis connsistorium fuit institutum / Die XIII Privationis sensuum internorum et externorum Caussas demonstravit / [v] / Die XIV et XVI Habitae sunt Disputationes inaugurales in Facultate iuridica et medica / Die XVII vocatus sum ad Nobiliss. Chiharacka de Cam [...] rem aegrotantem / Die XIX opinione [?] sit natura et constitutio istius vaporis sive spiritus congelandi vim habentis docuit / Die XXI Quod talis spiritus figendi vim habens in Corpore humano generari possit ex Arnst. et Experimentis ostendit / Die XXIII de caussis hunc spiritum generantibus et signis catalepsis egit / Die XXIV Abiit ad Nobeliss. Viduum a Baeyer in Okleben [?] aegrotantem / Die XXVII Caepit agere de sternutatione, et in specie quae non partes in ea afficiantur exposuit / [99r] / Die XXVIII sententiam Hippocratis et Galeni de caussis sternutationis recensuit / Die XXX Recentiorum et suam proposuit sententiam / Die XXXI Qualis nam motus sit sternutatio an mere naturalis vel animalis an vero mixtus ostendit / Mense Septembri / Die III Septembri Rogatu studiosorum Medicinae auspicatus est Pathologiam et in specie de duplici constitutione corporis humani naturali et non naturali sive morbida egit / Die IV Morbi naturam in genere explicavit / [v] / Die VI Feriato quot mois [?] functiones in corpore nostro laedantur ostendit / Die VIIma [quot] sint morborum summa genera et in specie quot intemperiei species exposuit / die VIII Egit de morbis intemperiei compositae et cum materia / Die X et XI De morbi totius substantiae et ut vocari possunt, materiae / Die XII Feriato disputavit contra eos qui negant morbos materiae / Die XIII et XIV habitae sunt disputationes inaugurales / Die XVII Gosleram abiit ob negotium isbi maxime necessarium / Die XXI Rediit ad acad. / [100r] / Die XXIV caepit agere de morbis organicis et quadem hoc die explicavit morbos male conformationis in significum et ucatibus [?] / Die XXV Etsi disputatio inauguralis habita fuit, tamen ut absentiam sum compensant ordinaria lectione egit de morbis Anguste et vitinte [?] delatationis / Die XXVI Feriato secundum genus morborum organ. in vitiata Magnitudine explicavit / Die XXVII Iterum Disput. inauguralis fuit instituta / Die XXVII Egit de tertio genere morborum instrumentalium in vitioso numero partium consistente |
| Quelle | 37 Alt 2493, fol.98-100 |