| Text |
Anno MDCLVII / Mense Februario / Die III.o huius mensis reliquos veteris Germaniae populos sedesque illorum: Vt.o vero Vindelicum et Noricum exhibui. VI.o Veterem Germaniam cum hodierna conferens populorum antiquorum sedes in singulis hodierna regionibus partibusque indicavi: Regionum item Septentrionalium, quae veteris Germaniae fuere partes, situm et hodiernum statum breviter descripsi. Die IX.o De more feriae fuere. X.o tam pers, ad Italiam veterem exhibendam accessi, indicatis primum eius terminis, partibus et incolis antiquioribus: Galliae iter Cisalpinae parte Transpadana. XII.o Galliae cispadanam, Hetruriam, Umbriam, Picenum, Sabinos: XIII.o Latium, et reliquas Italiae regiones, cum vicinis Insulis Sicilia, Sardinia, Corsica: XVI.o hordierna Italia, quibus distingvitur dominia et urbes hodieque insignes: Pannoniam item atque Myricum: XVII. Graciae partes, Eprium, Peloponnesum, Helladem, Thessaliam, proposui. XIX.o ob disputationem Inauguralem, quae eo die futura putabatur, lectionem differens, iter aliquod necessarium suscepi. XX.o Macedoniam vicinasque Graeciae in Ionico et Ægaeo mari insulas: /[v]/ item Thraciam, et Moesiam: XXIII.o Daciam, Seythiamque Europaeam reliquam: universam item Sarmatiam, cum regnis et provinciis quae hodie in ea existent, tradidi XXIV. Disputatio Inauguralis Iuridica fuit habita. XXVI et XXVII. Asiae terminos, in eaque Sythiam, Sericam: deinde Sinas, Indiam, cum maris Eoi et Indici insulis: Imperii denique Persici provincias ultra Tigrim fl. proposui. Christianus Eberhart. |