Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Georg Werner (Juristische Fakultät)
Zeitraum 20.01.1660–19.03.1660
Text Anno 1660 / Ianuario mense / Post ferias natalitias, collegae nostri nuptiale festum et magistratus academici mutationem ad lectiones sum reversus / atque die 20, 23, 24, 26 & 27 officium feci / Die vero 30 et 31 eo, quod socer ad me venisset, legere non potui / Februario / Die 3 et 6 legi / Diem vero 7 & 9 examen Candidatus a lectionibus fecit vacuos / Die 10, 13 et 14 legi / Diei 16 & 17 lectiones breve sed necessarium iter intercepit / Die autem 20, 21, 23 et 24 uti & 27 legi / Sed die 28 invitatus a Cοllega ad famulae nuptias, comparui / Martio / Die 1 & 2 legi / Die 5 vero et 6 cessavi / Die 8 et 9 legi / Die 12 negotio alicui academico cum senatu oppidano peragendo ex decreto interfui / Die 13 et 15 examinabatur Henricus Rhode / Die 18 et 19 legi / Reliquos huius mensis dies curandae valetudini impendi / Georgius Werner Doctor manu propria
Quelle 37 Alt 2493, fol.122