Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johannes Horneius (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 31.01.1653–
Text Anno MDCLIII / Mense Februari altero post festum Purificationis die ad historiam secundae monarchiae progressus / illam in Xerxis tempora deduxi / Ut licet rebus a Cyro, Cambyse et Dario gestis diutius aliquanto quam caeteris, immoratus sim / nihilominus tamen varias Reipublicae Romanae mutationes ut et aliarum gentium ἀξιομvημόνευτα σύγχρονα breviter percurri / Omnibus huius mensis diebus, lectionibus publicis destinatis functus sum officio meo [v] excepto quatriduo, quod Academiae Iuliae immunitatibus eiusque aedificiis describendis impendere a magistratu academico iussus sum / Sub finem hius mensis die nimirum XXIV sponsalia a me facta sunt / Magister Ioannes Horneius
Quelle 37 Alt 204, H.1, 97