Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.04.1658–30.04.1658
Text Anno 1658 mense Aprili / Die 1 Disserui de Olfactu, Gustu et Tactu, eorumque obiectis, organis et mediis. / 2 De sensibus internis, et in specie de sensu communi et phantasia. / 5 De memoria, reminiscentia et potentia locomotiva. / Finitis feriis vernalibus. / 17 Aggressus doctrinam de Anima rationali docui eam esse forman substantialem, spiritualem, ad corporis humani informationem ordinatam. Atque hinc deduxi, illam esse immortalem, indivisibilem, et informantem, non autem assistentem. Porro animas rationales singulas competere singulis hominibus, non vero esse unam tantum omnibus hominibus communem, nec dari Phythagoricam μετεμψύχωσιν aut Bodini λυκανθρωπίαν / 29 Dixi de Origine animae rationalis, tam quoad tempus quam quoad modum, ostendens eam nec ex semine propagari, nec a Deo ex nihilo creari, sed esse ab anima parentum. / 30 Disserui de Facultatibus aninmae rationalis in genere, et in specie de Intellectu possibili, quem vocant. / Andreas Kinderling
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 77