Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johannes Mehlbaum (Juristische Fakultät)
Zeitraum 30.04.1655–31.10.1655
Text Anno 1655 / Mense Maio / Coepi exponere partem 6 Pandectarum et librum 37 usque ad titulum de Iure patronatus absolvi / Mense Iunio / Expsui titulos duos qui ex libro 37 restabant, adieci etiam ex libro 38 titulos priores novem / Mense Iulio / De gradibus et affinitatibus egi, et sequentes etiam titulos eius libri, et primum ex libro 39 De operis novi nunciatione exposui / Mense Augusto / Dixi de damno infecto et reliquis iuris articulis qui in libro illo 39 habentur, libro 39 et sequente de mortis causa donationibus exceptis quarum explicatio in mensem sequentem reiecta est / Mense Septembris / Adieci leges qui ex titulo de donatione mortis casu superant, et praeterea et integrum librum 40 absolvi / Hoc semestri continue et octobris diebus, quibus ius est legere officium feci, decem vel 12 diebus exceptis, quibus tum / [v] / publicis Academiae negotiis tum nuptiis amicorum interfui / De Testamentis, item de Contractu Emtionis [et] Venditionis publice disputavi, Ex Treutlero quoque priores duodecim disputationes publice habui / Iohannes Mehlbaum Doctor
Quelle 37 Alt 204, H.2, 29