| Text |
Ratio lectionum in Academiae Iulia a Festo Paschae usque ad Miachaelis 1655 habitarum / Ab Henrico Binnio Institutionum Professore Publico / Postquam die 30 Martii anni currentis absolvi collegium Criminale publicum finitis Paschae Feriis die 17 Maii 1655 incoepi de novo Collegium Institutionum Imperialium / In quo Collegio ubi semper utile et necessarium visum fuit / illis diebus, quae hoc mense Aprili superfuerunt, ut et toto mense Maio egi de Origine et historiae Iuris Romani ut et de methodo id ipsum commode addiscendi / Propter curam valetudinis circa initium mensis Maii Vno atque altero die non legi / Iunius A die huius mense 3 usque ad 9 Feriae Pentecostales, subsequenti septimana / Iudicium provinciale Guelferbytum / Cui a die II Iunii usque ad diem 16 interfui / Ideoque hisce diebus publice non legi / Die 18 huius mensis Iunii coepi ipsum Institutionum Imperialium textum, perduxi hoc mense et quidem die dicto 18 usque ad eius finem nulla intermissa lectione, ea quibus agitur de Natura ac Principiis Iurisprudentiae item de personarum ex primo statu divisione / [Spalte 2] / Iulius Porro die 3 huius mensis Iulii incoepi publice docere de causis paternae potestatis Nuptiis § 3 Adoptione et Legitimatione ad Titulum X et XI / Egi quoque de potestate patria ad Titulum IX Institutione libri I Quam materiam integram absolvi hoc mense Iulio nulla lectione extra Academiae Solennia intermissa et si forte quae intermissa sit, eam compensavi, diebus feriatis :I des Mitwochen oder Sonnabendt /: in quo testor Auditoris / V./ Augustus / Finitis causis patriae potestatis, die mense Augusti ad titulum 13 incoepi agere de Tutela et sedulo operam dedi, ut hoc mense hanc tutelae et Curae materiam totam absolverem, quod ipsum etiam auxiliante Deo, perfeci / Nulla lectione intermissa, nisi solennis aliquis Academiae actus, vel valetudo impedierint / VI September / Die 6 huius mensis interpretari agressus sum Librum Institutionum Imperalium II. et egi de iure rerum et quomodo res tam de iure Naturali quam Codice eorumque domina acquiratur / Finii tractionem illam die 21 Septembris Disputavi publice de Delictis Carnis / Designatus die 2 Octobris 1655 / Henricus Binnius Doctor / Institutionum Imperalium Professor Publicus / [mit anderer Hand:] sequitur sequenti pagina a mense Octobri |