Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Heinrich Binnius (Philosophische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 25.12.1655–31.03.1656 |
| Text | Ratio lectionum mearum in Academia Iulia a festo Nativitatis 1655 usque ad festum Paschae 1656 habitarum / Postquam die 21te Decembris 1655 absolvi Materiam contractuum in genere / MDCLVI / finito Nativitatis festo / Ianuario / die 10te Ianuarii 1656 coepi agere de contractibus in specie, cui doctrinae finem imposui die primo Februarii / Nullam lectionem in hoc mense intermisi / Februario / Die 4 Februario coepi agere de quasi Contractibus, cui materiae deinde subieci Titulum de modis solvendi obligationem, quem absolvi die II Februario / Die subsequenti 12te coepi interpretari Titulum de actionibus et quidem ex Cachovio, sive secundum notas eius / Finem hiuc doctrinae imposui cum fine huius mensis / Propter adversam valtudinem et aeris intemperiem Vnam atque alteram Lectionem in hoc mense intermittere coactus sum / Martio / Die 4te Martii perrexi in reliquis, quae restant libro IV Institutionum Imperialium quas die 31 Martii ut testabuntur Auditores, anno nondum elapso, absolvi / Materia tamen delictorum in proximum Collegium publicum reservata / Signatum in Academiae Iulia die 31 Martii 1656 / Disputavi publice de varii generis homicidiis / Henricus Binnius Doctor |
| Quelle | 37 Alt 204, H.2, 36 |