Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Andreas Kinderling (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 02.09.1658–27.09.1658
Text Anno 1658 mense Septembri / Die 2 Dixi de Affectionibus perfecte mixtorum, quae sequuntur qualitates Elementorum passivas, Mollitie, Duritie, Concretione, Liquatione, Exsiccatione et Humectatione. / 3 De Caeteris qualitatum passivatum virtutibus, unde corpora perfecte mixta flectuntur, franguntur, rumpuntur, secantur, finduntur, formantur, extenduntur, comburuntur etc. / } 6 [et] 7 Erant nundinae. / } 9 [et] 10 Catarrho et raucedine impediebar. / 13 Disserui de Mineralibus in genere. / 14 De speciebus Mineralium. / 16 De illis, quae possunt solui. / 17 De illis, quae mollescunt et liquantur. Item de illis, quae nec solvantur, nec mollescant, nec liquantur. / 20 De Anima definitione. / 23 Erat Disputatio inauguralis Bauermeisteri. / 24 Dixi De Anima vegetante. / 27 De Anima sentiente. / Quum nullam habeat B. Cornelius, cuius nunc ductum sequebar, disputationem de Anima rationali, nec ego eius explicationem addere potui. Itaque finem hic explicationi huic imposui. Edidi vero iam ante biennium de Anima rationali disputationem publicam. / Andreas Kinderling
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 80