| Text |
Anno 1658 mense Iulio / Die 1 Dixi de Vacao / 2 Erat festum Visitationis Mariae / 5 Disserui de Tempore / 6 Disserui de speciebus Motus / 8 Disserui de affectionibus quibusdam, quae causa motus lorisque rebus naturalibus accidunt. Ita de unitate et diversitate et contrarietate motus. / 9 Disserui de divisione motus secundum quantitatem. / } 12 [et] 13 Erant nundinae. / 15 Exposui duo illa axiomata: Quidquid movetur, ab alio movetur; et Movens et mobile simul sunt. / 16 Dixi de comparatione motuum, et de primo motore, quomodo eum dari probet Aristoteles ex falso praesupposita aternitate motus et temporis. / 19 Primam motorem esse immobilem, aternum, unicum, infinitum. Atque ita absolvi partem Physicae communem sive generalem. / 20 Progressus ad partem specialem initium feci a corporibus simplicibus, et prater illa vulgo nota quatuor elementa dari etiam quintum, quod vocamus coelum, ostendi ex moto circulari. / 22 Ostendi, coelum esse diversum ab Elementis naturae, et magnitudinem eius totiusque adeo universi esse finitum. Porro mundos non esse plures uno: attamen haut recte ab Aristotele demonstratum [?], plures sano esse nequaquam posse. / 23 Dixi de differentia partium in coelo, et cur in eo tanta motuum diversitas. / 26 Dixi de Figura coeli et aequabilitate motus ipsius. / 27 Dixi de Coeli orbibus et stellis. Item de Eclipsibus et de Terra, tanquam centro universi. / 29 Dixi de Elementis consideratis, ut sunt partes universi, et motu eodam naturali, huiusque principiis, grauitate et leuitate. / 30 Coepi dicere de Elementis consideratis, ut sunt principia corporum mixtorum. / Andreas Kinderling |