| Text |
A Mense Ianuario Anni MDCLV / quum Schedulas Lectionum mearum, quas iam tum statutis tempp. Dn. Dn. Decanis misi, perisse intelligam, et easdem denuo edere iubear, summatim easdem recensere cogor, uti quidem ex libro programmatum meorum easdem deprehendo / Singulorum enim mensium rationem reddere post tantum tempus plane non possum. Testor vero vi iuramenti, quod Serenissimis nostris Principibus et Legibus Academicis dixi, me a mense Ianuario Anni MDCLV sequentes lectiones tum publicas tum privatas habuisse / Mense dicto et ultra eum publice absolvi opus Nicomachicum Aristotelis, nec non privatim Disputationes Beati Horneii Ethicas, quas XVII Septembr. Anni MDCLIV inchoaveram / Sub finem Februarii Introductionem in omnia Scripta Aristotelis Civilia publice prolegi in gratiam eorum, qui diu in Academia commorari non possunt; et prolixe veram Methodum Aristotelis ipsis ostendi, qua in scriptis Civilibus usus est et summa capita omnium illius argumenti librorum indicavi Quo labore absoluto Philosophiam stoicam aggressus sum deque eius origine, progressu, cultoribus, Codicibus, cum reliquis sectis Cynica potissimum, Peripatetica, Platonica, Pythagorica, Epicuraea Convenientia, nec non cum iure Civil, cuius Cultores plerique Stoicae Secatae dediti fuerunt, ex verbo revelato divino prolixe egi / Item de Differentia, quae inter Peripateticam et Stoicam intercedit, et utra harum propius ad sacram scriputram accedat. Post Epicteti / [v] / Enchiridion interpretatus sum, et secundum illius ductum pleraque Stoicorum decreta explicavi, et cum sententiis peripateticorum contuli / Subinde libello Plutarchi, quem de Stoicorum dogmatibus fecit, explicato vel refutato. / Interea domi mea politicam Aristotelis docui: eiusque Libros Politicos publicis Disputationibus subieci; ut programmata ostendunt, quae tamen omnia ob negligentiam Respondentium non adsunt / Publicas Disputationes de Iustitia et Iure / De Heroibus et Iure Naturali, quod inter liberos ex parentes intercedit habui / Εγχειπιδιον Epicteti in usum iuventutis recuti forma paulo maiori curavi / Quem laborem produxi usque ad XX Iulii / XXIII Eiusdem mensis profectus sum ex impetrata a Directore Magnificentissimo venia ad Acidulas Vildungenses a quibus redii sub finem Augusti / Septembri Disputationi inaugurali, utrique examini tum Iuridicae tum Philosophicae Facultatis, Dicasterio Aulico Guelphico cui tum primum initiabar, nec non apparatui mearum Nuptiarum impendi, et ob has causas a publicis et privatis lectionibus abstinere coactus sum / Omnibus illis solennibus finitis sub initium / [32] / Novembris ad Epicteti et Stoicorum dogmata redii illisque finem imposui / Domi mea iterum XVI Decembris privatim Collegium Ethicum aperui / Peractis vero feriis Natalitiis publice de genuino modo Philosophandi in practicis disciplinis prolixe egi, et nonne is ab Aristotele sit observatus, ex scriptis eius inquisivi / Vitamque eius studia et adminicula proficiendi et varios eius Codices eorumque qui hodie supersunt, versiones scabras pariter et felices indicavi / Post sub finem Martii ipsum textum operis Nicomachici aggressus sum, et ex illis Principiis, quibus eum superstruxit, deduxi / Et in primo eius Libro iterum omnium sectarum, quarum nomina et opiniones quidem nota sunt, sententias de ultimo illo quem homo intendere, et ad quem omnes suas actiones referre debet, examinavi, et cum placitis Aristotelicis, nec non Servatoris nostri doctrina contuli quum is fons sit, ex quo omnia honesta et totus virtutum ambitus, leges, paenae et supplicia fluant / Et ita me gessi, ut singulis Mensibus librum ad finem perducere possem / Perveni itaque ad Librum V. Ethicorum in cuius / [v] / Capite VI iam haereo / Nullam horam pratermisi, nisi quam vel feriae statutis concesserunt vel solenitates publicae eripuerunt / Semel Dernburgum ad susceptionem infantis ex Baptismate bis Guelpherbytum, semel quidem ad Serenissimum Principum Franciscum Carolum Ducem Saxo-Lauenburgicum, semel ad Dicasterium Aulicum evocatus sum / Collegium examinatorium moralium adhuc domi mea continuo / Textum operis Nicomachici caepi Disputationibus Publicis subiicere, uti Programma ostendit; Verum Respondentes Hactenus defuerunt / Ioannes Eichel Moralium Professor Publicus |