Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Jakob Homburg (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 30.06.1655–31.08.1655
Text Anno MDCLV / Mense Iulio doctrinam de Consequentia incoavit, et progressus fuit usque ad Oppositionem enunciationum: qua exposita, ad Aequipellentiam et Conversionem earumdem perrexit / Habuit exercitationem Physicam de Auditu / Mense Augusto intricatam de Modalibus et Exponibilibus doctrinam explanavit / Habuit disputationem Metaphysicam de Perfecto; atque ita parti Primae Philosophiae communi seu generali finem imposuit / Mense Septembri de Suppositione ubi vocant, seu de varia vocum acceptione egit, et ad enunciationes coniunctas explanandas perrexit; quorum explicationem quoque absolvit / Disputavit de Advocatu / Ioannes Homborg manu propria
Quelle 37 Alt 204, H.2, p.13, falsch datiert Duplette 11