Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Jakob (Peter) Tappius (Medizinische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 03.09.1655–14.12.1655 |
| Text | Anno MDCLV / Iacobus Tappius Medicinae Doctor etsi sibi proposuerat quatuor his sequentibus mensibus methodum medendi ad finem perducere; tamen rogatu studiosorum medicinae (quorum maxima pars Pyronee sunt) mentem mutavi et pathologiam auspicatus est, et quidem hac ratione, ut illam in lectionibus ordinariis brevibus thesibus proponat easque deinde diebus extraordinariis disputationibus privatis subiiciat / In quo Exercitio a die III Septembris usque ad Festum Nativitatis ordine disputavit, et doctrinam hanc usque ad specialem causarum morbificarum cognitionem deduxit / Die XVII cum clementissimo Domini Magnificentissimi Directoris consensu iter fecit Delmenhorst in negotio sibi summe necessario, ad academiam rediit XX Octobris quicquid eo tempore neglectam fuit / diebus extraordinariis Exercitationibus privatis gratis institutis compensaturus est / Die IV Decembris cum Domino Doctore Iohannes Mehlbohmio in negotio academico Wolferbytum ad Ordines provinciales ibidem congregatos missus est, unde domum rediit / Die XIV et sequentibus instituta est visitatio academiae. |
| Quelle | 37 Alt 204, H.2, 90 |