| Text |
Ratio lectionum mearum a Festo Paschae usque ad Michaelis 1656 in Academia Iulia habitarum / Die XXXI Martii huius anni publice absolvi Institutiones Imperiales / Ex eo tempore statim in gravem, ut novunt Domini Collegae incidi morbum, quo per mensem Aprili et Maium lecto decubui. Legere itaque non potui / Statim ubi potui per Dei gratiam et meliorem valetudinem pedem domo efferre, die XII Iunii incepi Collegium Criminale publicum / In quo hunc observavi ordinem / Primo egi de processu Criminali inque eo De Iudice et Res quatenus habet forum Criminale, et qualis debet esse Iudex iuxta ordinationem Carolinam et quomodo procedatur contra Criminis Rerum per inquisitionem, denunciationem et accusationem Titulum X de accusatione inquisitione et denunciatione / Iulius / Secundo egi de eo, quid faciendam sit Iudici, postquam de delicto informatus est / Unde Captura / Ubi de indiciis et carcere, qualis iuxta Leges ille esse debeat / Qui carcerari possunt, qui non. / Augustus / Tertio de modis, quibus probatur delictum scilicet vel per Confessionem, per testes, per Torturam / Quarto egi hac occasione de Tortura et eius Iudiciis / Post hosce probandi modos quinto egi de poenis, quae constitutae sunt tam Iure Civile, quam Constitutione Carolina / Circa quos exposui libri 16 tit. [?] de poenitentia ubi agitur de variis circumstantiis, quae poenam vel aggravant, vel minuunt / Haec de porcessu / [v] / Illo finito, egi Sexto de delictis eorumque natura in genere / Septimo de privatis in specie veluti de 1 Furto, 2. Rapina, 3 Damno iniurio dato, 4. Et iniuriis / Septembri non completus / Octavo egi de delictis publicis, quae sunt vel Carnis, vel non Carnis / Et singulariter de singulis, ita quidem ut primo viderim cuius cunque delicti Naturam, deinde poenam / Finem imposui hunc Collegio publico Criminali die XII Septembri / Disputavi hoc trimestri publice de Furtis / Praeter hasce lectiones publicas privatim caeterum in loco publico Consveto docui institutiones Imperiales / Quod Collegium incepi die IIX Iulii huius anni / Librum secundum absolvi die XV Septembris / Institui ad hoc quoque Collegium ex Sudholdio exercitium disputatorium / In quo quinque disputationes sunt editae hactenus publice / Curavi quoque typis excudi in duabus tabellis Rubricas Codicis Iustinianei, in quibus difficiliores terminos breviter tamen exposui meis auditoribus / Pergam nunc imposterum, Deo volente, in illo exercitio, tam lectorio, quam disputatorio / Scriptum die XVIII Septembris MDCLVI / Henricus Binnius Doctor |