| Text |
(II) Mense Novembri MDCLVI Die IV. huius mensis exorsus sum explicare Ius successionis ab intestato novum. / Quod cum in Novella CXIIX tanquam in tabula breviter contineatur, exposui illam Novellam et exinde rets [?] succedentium Ordines ab intestato, nimis. Descendentium Ascendentium et Colloteralium / Addidi quoque praecipuas quasdam Codicis Leges, cumprimis huc facientes / Finem imposui horum expositioni die XXI. huius mensis / Quia a praeter tres illas succedentium Ordines, qui ex sanguine esse dicuntur, sint et tres alii qui ex lege sunt: / Coniugum scilicet, Fisci et Ecclesiae, egi quoque de illis breviter et quidem usque ad finem huius mensis a Propter certa impedimenta tres lectiones intermisi in hoc mense / die scilicet II, XVII, et XXV huius mensis reliquis omnibus legi / Disputavi his publice in hoc mense ex Sudhold. / (I.) De Servitutibus realibus et personalibus die XXII. Octobris / (II) De Usucapionibus et Donationibus die XXIX. eiusdem. / Scriptum die XXX Novembri 1656 / Henricus Binnius |