Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Friedrich Ulrich Calixt (Theologische Fakultät)
Zeitraum 30.04.1656–29.08.1656
Text Mense Maio post Parentis pro memoria obitum, circa familiam e paternis aedibus in proprias transportandam occupatus, legere non potui; duodecimo vero / Iunii / ex itinere Hannoveram versus, quod ex Senatus Academici decreto suscipiendum erat, reversus, ad officium redii doctrinam de Incarnatione auspicatus / die 13 quare hominem satisfacere oportuerit ostendi, & rationes congruentiae e Patribus adduxi / diebus } 16 [et] 17 quod infinitae Divinae iustitiae non nisi vel per infinitam paenam, vel per infiniti valoris precium satisfiat ostendi / die 19 quaestiones quartam Scholasticas, utrum Deo alio modo genus humanum redimere potuerit & similes excussi / die 20 De caussa efficiente unionis duarum [in] Christo naturarum egi / die 23 De formali ratione unionis personalis egi / die 24 Erat Festum Sancti Iohannis Baptistae / diebus } 26 [et] 27 Quae nam fuerit Valentinianorum, Gnosticorum & Apothinaristarum haeresis exposui, & argumenta & obierunt solvi / [v] Iulius / 30 Iunii & 1 Iulii Unionem neque essentialem neque accidentalem sed personalem esse ostendi / die 3 propter Disputationem Inauguralem in Facultate Iuridica non legi / die 4 Legi de Nestorianismo / die 7 Ob ferias nundinales non legi / die 8 ob mutationem ViceRectoratus non legi / die 10 Legi de Entychianismo / die 11 De Communicatione idiomatum doctrinam incepi / diebus } 14 [et] 15 Primum genus communicationis Idiomatum exposui / die 17 ad secundum accessi / diebus } 18, 21, 22 [et] 24 De Ubiquitate hisce diebus prolixe egi / Die 25 Sumo mane Wolfferbytum profectus & postridie domum reversus sum / die 28 Tertium genus communicationis Idiomatum exposui / die 29 Repetitis quae huc usque proposueram doctrinam absolvi / [73] / Augustus / Diebus } 1, 4 [et] 5 Ob necessaria negotia, quorum expediendorum ergo Matertera [?] Magnifici Domini Cancellarii Schwartzkopffii Coniux, Wolfferbyto huc venerat legere non potui / die 7 Doctrinam de Iustificatione incepi / die 8 Egi de merito Christi idque universale esse ostendi / die 11 Egi de fide per quam Christi merita nobis applicantur / die 12 Quomodo Spiritus Sancti fidem operetur ostendi / Die 14 Legi de Sanctificatione / Die 15 quid actio immanens, transiens & transitoria sit, atque quomodo Pontificii hic impingant ostendi / diebus } 18 [et] 19 Controversias quae inter nos & Pontificios circa doctrinam de Iustificatione intercedunt, expendi / die 21 Ob Promotionem in Facultate Philosophica non legi / die 22 Quaenam Iustificationis caussa Formalis item Materialis sit ostendi / die 25 Egi de Iustificationis caussa impulsiva interna Deum movente / die 26 de caussa meribona / diebus } 28 [et] 29 de caussa instrumentali a parte nostra ubi rursus contra Pontifcios disputandum fuit / De singulis doctrinis Theses dogmatis summam exhibentes, dictavi de quibus publice ubi Respondentes nactus fuero disputare constitui / Fridericus Ulricus Calixtus Doctor manu propria
Quelle 37 Alt 204, H.2, 72-73