Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Hermann Conring (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 29.09.1656–23.12.1656
Text Hermannus Conringus proximum post Sancto Michaelis hebdomadem integram valetudini curandae: sequentis vero priores dies quatuor Nuptiis quae domi ipsius celebrabantur, coactus est impendere / Rediit vero ad interpretationem Politicorum Aristotelis die X Octobris: / inque ea statis diebus perrexit usque ad quartum Novembris / Interea absolvit explicando caput XII, XIII, XIV et XV suae novae sectiones Libri quinti Politicorum / et simul disputavit in gratiam Studiosorum Artis Medicae, publico examini exhibito capite XX Opera de Hermetica Medicina. / A quarto Novembris usque ad XVI quicquid interiacet temporis impensum est Tentamini atque Examini privato pariter ac publico Berckelmanni, ut et solenni inaugurationi octo Artis Medicae Doctorum / Decimo septimo die iusserunt quiescere Nundinae et valetudo incommodior illum afflixit per aliquot dies. / Inde XXIII Novembris aggressus iussu et nomine Senatus Academici iter Hannoveranum ad Comitia, demum reversus est die VII Decembris / Ab undecimi vero usque Decembris ad XXIII constitutis horis absolvit caput XVII, XVIII, XIX. et quidquid vicesimo capiti de Regno continetur. / Hermannus Conringus 1656
Quelle 37 Alt 2489, 33 (34 Duplette), 35-37 stellen Teile dieses Gesam