| Text |
Samuel Rachelius / Philosophiae Moralis Professor Publicus Ordinarius / Postquam a. d. VI Iulio Anni MDCLVIII Orationem Inauguralem habui, docere coepi a. d. XIII Iulio et προπαιδείαν quandam moralem tradidi, qua varias Philosophorum sectas, successiones, dogmata et decreta, commentationes, Bibliographiam veterum, aliaque ad huius Philosophiae naturam ac historiam pertinentia complexus sum. / Mense Augusto In istis perrexi. / Mense Septembri Quae supererant in hac προπαιδεία absolvi. Istius mensis VI. et VII. dies Nundinis dedicati ferias dederunt. A. d. IX interpretari coepi Aristotelis Ethica Nicomachia, in quibus usque ad caput X liber 1 editione Lambin. progressus sum. / Diebus XX et XXI Iter necessarium lectiones interrupit. Diem XXIII Disputatio inauguralis Domini Bauermeisteri sibi vindicavit. Compensatio autem huius tridui facta fuit hebdomata alioquin feriata, in quam Festum Archangeli incidit. |