Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christian Eberhart (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.12.1656–31.12.1656
Text Anno MDCLVI / Mense Decembri / Absoluta superiori mense Iustini et historiae veteris Asiaticae Graecaeque explicatione, Romanam historiam statim eram subiuncturus, verum ut mutato consilio Geographiam eamque veterem potissimum praemittere causis aliquibus sum inductus / Huius itaque disciplinae tradendae initium feci die 2 huius mensis / 4to ut et 15to ob coelum nebulosum, quo in obscuro auditorio tabulae Geographicae haud satis poterant conspici pergere non licuit / Reliquis diebus lectiones ordinarias habui usque ad 18um quo Disputatio Inauguralis Iuridica fuit habita / 19o catarrhus atque ob hunc infestum frigus me impedivit / Subsecutae deinde sunt feriae solennes usque ad finem hiuus mensis / Praeter ea, quae prooemii loco de hac ipsa disciplina dixi proposui per hos dies generalem universi obis eiusque partium atque Oceani discriptionem, deinde Europae ac denique specialem Hispaniae / Christianus Eberhart
Quelle 37 Alt 2489, 41