Rechenschaftsbericht
| Autor | Prof. Samuel Rachelius (Philosophische Fakultät) |
|---|---|
| Zeitraum | 09.10.1658–13.12.1658 |
| Text | Samuel Rachelius / Mense Octobri Anni MDCLVIII quae reliqua fuerunt in libro 1 Ethicae pertexere institui. Die XV non legi, quidem [?] Famulus signo dato. Auditores convocare intermiserat. / Die VII et VIII Non legi, quod sacrae cuiusdam Infantis initiationi extra hoc oppidum testis adhibitus fuerim. / Dies XV Festo Academiae sacer fuit. / Die XIV Valetudo me in officio impedivit. Absolvi autem hoc mense librum 1 Ethicae et libri 2 capitum priorem quatuor explicationem. / Mense Novembri Die II Discordia horologiorum turbavit lectionem. Die III Disputatio a me publice fuit habita de Aequitate. / Die IV Disputatio Inauguralis Medica Domini Fabrici fuit habita. / Die XV et XVI Nundinae ferias dederunt. A die XVIII usque ad XXVIII Auctio publica Lectiones interpellavit. / Die XXVII Disputavi publice librum 1 Ethicae Aristotelis Absolvi hoc Mense caput 5 et 6 liber 2 Ethicae. / Mense Decembri Die VII Non legi propter frigonis asperitatem Auditoribus destitutus. / Die IX Consistorium publicum a lectione me abstraxit. / Die XIII Disputatio Inauguralis Iuris est peracta. Hoc mense absolvi quae supererant in libro 2, nec non caput 1 liber 3 |
| Quelle | 37 Alt 2491, Fol. 87 |