Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Jakob Homburg (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 04.01.1656–31.01.1656
Text Anno MDCLVI / Mense Ianuario die IV partem Logices Materialem, qua agitur, ex more recepto, primo de Demonstratione, aggressus sum; eaque explicata, deinceps ad Topicam perrexi / Mense Februario quae in Topicis explicanda restabant, ad finem perduxi, et mox ad Sophisticorum Elenchorum doctrinam ut progrederer et de eflugitavit [?], sed difficili morbo, quicum adhuc conflictor, correptus, a publico docendi munere cessavi: quamprimum autem pristinae sanitati restitutus fuero omniopere adnitar, ut quae per valetudinem neglecta esse videntur, compensem / Ioannes Homborg / scripsi pridiem Kal. Aprili
Quelle 37 Alt 204, H.2, 14