| Text |
Anno MDCLVI Mense Decembri / Absoluta superiori mense Iustini et historiae veteris Asiaticae Graecaeque explicatione, Romanam historiam statim eram subiuncturus, verum ut mutato consilio Geographiam, eamque veterem potissimum, praemitterem, causis aliquibus sum inductus, Huius itaque disciplinae tradendae initium feci die 2 huius mensis 4to et 15to ob coelum nebulosum, quo in obscuro auditorio tabulae Geographiae haud satis poterant conspici, pergere non licuit / Reliquis diebus lectiones ordinarias habui usque ad 18um quo Disputatio Inauguralis Iuridica fuit habita. 19mo catarrhus atque ob hunc infestum frigus me impedivit / Subsecutae deinde sunt feriae solennes usque ad finem huius mensis / Praeter ea, quae prooemii loco de hac ipsa dispciplina dixi proposui per hos dies generalem universi orbis eiusque partium atuqe Oceani descriptionem, deinde Europae, ac denique specialem Hispaniae / Christianus Eberhart |