Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Jakob (Peter) Tappius (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 31.03.1656–14.09.1656
Text Iacobus Tappius Medicinae Doctor Finitis feriis paschalibus Mense Aprili, Maio, Iunio et in principio Iulii adhuc fuit occupatus exponendis iis rebus quae in corpore nostro genita morborum caussae sunt, ut mali humores, flatus, halitus, vapores, vermes, calculi, ubi prolixe ex Medica historia exempla produxit in omni fere corporis humani parte generari vermes et lupillos / et qua ratione illi sint morbi, qua vero caussa morborum / Die autem octavo Iulii quintum ProRector huius academiae constitutus molestissimi tum Civium academicorum tum oppidanorum interpellationibus et negotiis quodtidianis academicis impeditus hactenus quidem / [v] / publicis lectionibus vacare non potuit / dabit tamen operam ut negotiis illis majore ex parte expeditis in pathologicis lectionibus progredi possit / Duas habuit publicas disputationes de methodo medendi unam VII Iunii, alteram IX Augusti / Circa X Maii correptus fuit acerthrivis [?] ischiadicis doloribus quibus per duas septimanas et ordinariis laboribus abstinere coactus fuit / Bis Halerbstadium vocatus est ad Illustrem Dominum de Blumenthal Asthmate laborantem nempe XIV Iulii usque ad XVIII et XI Septembris ad XIV.
Quelle 37 Alt 204, H.2, 49-50