| Text |
Anno MDCLVI / Mense Octobri / Post ferias autumnales et iter aliquot dierum peractum cepi rursus die 23 Octobris interpretari Ius Canonicum, / et die[bus] 24,27,28 et 30 in officio fui. / Die 31 negotium Facultatis, quod moram non patiebatur lectionem inpedivit / Mense Novembri / Die 3 legi / Die 4 Nuptiali sacro interfui / Die 6 & 7 legi / Die 10 itidem officium feci / Die 11 disputatio solemnis et / Die 13 promotio octo Doctorum in Facultate Medica lectiones inhibuerunt / Die 14 ob commodam minus valetudinem non legi / die 17 et 18 erant nundinae / Die 20, 21 [et] 24 legi / Die 25, 26 et 27 in itinere necessario fui / die 28 iterum legi / Mense Decembri / Die 1 non legi / Die 2 et 4 examinandus erat Candidatus / Die 5 iterum legi / Die 8,9,11 et 12 legi / Die 13 ob expedienda isdem cellae vineriae negotia legere non potui / Die 16 legi / die 18 Disputatio habebatur solennis / Et quia hactenus 9 de rebus sacris erant reliqua utpote de Ecclesiis earumque [...] de sepultariis de decimus, de rerum Ecclesiasticorum alienatione atque ita Libri II Institutionum Iuris Canonici interpretationem ad finem perduxeram, ante ferias natalitias proxime instantes ut tum inclementi praesertim, qui tunc erat aere tertium librum inchoare nolui. / Georgius Wernerus Doctor mea manu propria |