Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 30.06.1705–31.08.1705
Text MDCCV Mensibus Iulio, Augusto, Septembri / Quamlibet ab ordinariis laboribus publicis, tempore gerendi Vice-Rectoratus, vacatio, pro more indulgeri soleat, attamen in Grotianis lectionibus, ad ductum Vitriarii in institutionibus iuris naturae et gentium publice habendis, bis per Septimanam, quoties per Academici magistratus negotia licuit, perrexi, hocque spatio trimestri explicui e Libro 2 / Caput 6 De acquisitione derivativa facto hominis, ubi de alienatione imperii et rerum imperii. / Caput 7 De acquisitione derivativa, quae sit per legem: ubi de successionibus ab intestato. / Caput 8 De acquisitionibus derivativis, quae a Iuris Consultis vocantur Iuris gentium. / Edidi quoque trimestri hoc programma in funere divi Georgii Wilhelmi, Brunsvicensis et Luneburgensis Ducis gloriosissimi, panegyricum memoriae eius publico nomine dicatum editurus propediem; programma in funere beati Doctoris Engelbrechti, et programma in festo Michaelis. Iustus Christophorus Böhmer
Quelle 37 Alt, Nr.211, Heft 2; 37 Alt, Nr. 2534 , Fol.20; fol.11