| Text |
MDCCV / Mensibus / Aprili Maio Iunio/ In professione Politices / Mense Aprili / Ad novas in Vitriarii ius naturae et gentium ad ductum Grotiani operis conscriptum praelectionibus me accingens / die 17 Orationem iis auspicalem De decoro in civili vita atque conversione observando praemisi / die 19 Erat consistorium publicum / die 20 Autorem ipsum explicare coepi, et quid bellum, ac quotuplex, quid ius sit ac quotuplex, ostendi. / die 21 An ius naturae sit immutabile, an bellare, unquam iustum sit explicui. / die 13 De publico bello solenni ac minus solenni, deque maiestate et eius subiecto, disserui. / die 24 Ostendi, quaedam imperia summa haberi plene, quaedam non plene. / die 27 An summum imperium dividi queat, et quomodo, dixi. / die 28 [et] 30 Bellum in Superiores, qua tales, licitum non esse, demonstravi. / Mense Maio / } diebus 1 [et] 4 Quid liceat in imperii invasorem, quinam bellum licite gerant, dictum fuit. } / } diebus 5, 7 [et] 8 Quaenam sint causae bellorum iustificae, quid liceat pro vita conservanda pro conservatione membrorum, famae pudicitiae, rerum nostrarum, explicui. / } diebus 11, 12, 14 [et] 15 Originem dominii, et an eius capax sit, ostendi, simulare egi de iure morandi ad tempus, de iure ad emenda necessaria, ad res suas vendendas, ad quaerenda matrimonia / die 18 Celebrabantur sacra pro frugibus colligendis / die 19 De derelictione praesumta, et eam secuta occupatione, egi / die 21 Erat festum adscensionis Domini / [v] die 22 Erat consistorium publicum / } diebus 25, 26, 28 [et] 29 De aequisitione iuris in personam, simulque de iure parentum et de coniugio sum locutus / Sequebatur festum Pentecostes / Mense Iunio / die 11 De matrimonio ad morganaticam egi / dies 12, 14 [et] 15 Ius propter consensum ex subiectione, quae vel privata, vel publice est explicui / die 16. Ad acidulas Pyrmontanas abii. / In Professione Eloquentiae / Mense Aprili in publici collegii Homiletici, seu eloquentiae sacrae praelectionibus perrecturus die eiusdem / } die 2 [et] 3 De amplificatione concionis dicere coepi / Sequebatur hebdomas sancta / diebus 20, 21, 23 [et] 24 Doctrinam hanc ad finem perduxi / Mense Maio / die 5. Erat Consistorium publicum / } diebus 7 [et] 8 De Epilogo concionis egi / diebus 11, 12, 14 [et] 15 Nonnullas prudentiae regulas, concionatori necessarias exposui, usque [?] ut prudenter se gerat in obiurgando, ut brevitati studeat in concione et cetera / } diebus 20 [et] 21 De dispositione concionis summaria egi, lectionibusque his imposui finem. / Ad novas de epistolis, qua Latine, qua Germanice conscribendis praelectiones me convertens. / die 29 Orationem iis auspicalem praemisi, cuius argumentum erat; Dicendi scribendique studia ornamento et adiumento maximo esse, omnibus vitae civilis generibus. Iustus Christophorus Böhmer |