| Text |
Anno MDCCV / Mensis Ianuario, Februario et Martio / Mense Ianuario / diebus 20, 22 [et] 23 Ad caput tertium institutionium Iuris Naturalis perrexi egique de Iuris Naturalis existentia, definitione, origine atque immutabilitate / diebus 26, 27 [et] 29 de Principiis et Obiecto Iuris Naturalis ex morali Doctrina, de Principiis ac differentiis actionum humanarum repetitam tractationem exhibui, quam / 30 die huius Mensis absolvi / Mense Februario / die 2 Incidebat dies festus / diebus 3, 5 [et] 6 Caput Quintum de Iure Naturali quod Pietatem in Deum praecipit, et impietatem vetat pertractavi / diebus 9, 10 et sequentibus Sequebantur Nundinae Brunsvicenses quibus finitis reliquis huius Mensis diebus Caput sextum de Iure Naturali, quod animi Magnitudinem dirigit interpretatus sum / Mense Martio / diebus 2, 3, 5 et 6 Caput Septimum tradidi de Iure Naturali quod honoris et bonae Existimationis curam dirigit, ubi actum de Officio hominis erga famam / diebus 9, 10 [et] 12 Ad Caput IIX me contuli explicaturus Doctrinam Iuris Naturalis, quae Curam rei familiaris, liberalitatem, magnificentiam, et Officiositatem dirigit, ac praescribit. / [22] / diebus 13,16 [et] 17 Ductu Capitis IX egi de Iure Naturali, quod Corporis et speciei humanae Conservationem, seu actus temperantiae regit, ubi de frugalitate sobrietate castitate, ut et Nuptiis Legitimis et prohibitis gradibus prolixius instituta est tractatio / diebus 19 [et] 20 Explicui Caput X de Iure Naturali, quo comitas, et urbanitas omnisque conversatio civilis regitur / diebus 23, 24 et Sequentibus Die I. de Iure Naturali quod veracitatem praecipit, eiusque opposita vetat exhibui / Johann Wilhelm Engelbrecht. |