Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Jakob (Peter) Tappius (Medizinische Fakultät)
Zeitraum 16.11.1658–23.12.1658
Text Die XVI Novembris publice pro gradu Doctoris obtinendo disputavit me Praeside Andreas Bossens Hildesiensis. / Proximis diebus lectiones ordinarias impedivit publica librorum auctio. / Die XXIV Tertia Vice Wolferbytum profectus sum ad Dominum Cancellarium Schwartzkopfium die XXIII Pro [?] Vitam suam finientem. /[101v]/ Mense Decembri / Die II Decembris Wolferbyto ad Academiam redyt. / Die III Causas extremas Phrenitis exposui. / Die VI Coepi agere de partibus afflictis et ostendi symptomata ut sunt actiones laesae non semper habere unam determinatam aliquam partem affectam. / Die VII. Demonstravi cerebrum non pati veram inflammationem: et phrenitim ex inflamatione diaphragmatis ortam tam veram et genuinam esse, quam quae ex inflamatione membranarum cerebri producitur. /[102r]/ Die IX. Distinctionem illam inter affectum genuinum et nothum magis competere morbis proprie ita dictis eorumque causis quam symptomatibus, adeoque minus recte accomodavi phrenitidi. / Die X. Quartum me Wolferbytum contuli cum Vize Beati Domini Cancellarii ex diunturnis Vigiliis, et animi maerore telari [?] correptus, meam expeteret operam, quam ei denegare nullo modo potui. / Die XIV. Ad academiam redii. / Die XVI Qua ratione Phrenitis a Mania et aliis deliriis differat, exposui, simulque de signis causarum et partim affectarum egi. /[102v]/ Die XVII Coepi agere de Mania. / Diebus XX. et XXI. Causas eius internas proposui. / Die XXIII. Ostendi cerebri, nervorum eorumque sanguinis calidam intemperiem proximam Maniae causam esse. / Iacobus Tappius Doctor
Quelle 37 Alt 2491, Fol. 101 f.