| Text |
Anno MDCCIIX / Mensibus Ianuario, Februario, Martio / Ianuarius / } diebus 12 ♃ [et] 13♀ titulus de inofficinale testamento hereditationis petitione et reliquos titulos libri quinti Digestorum declaravi. / } 16☽ [et] 17♂ de rei vindicatione egi / die 19♃ fuit Vicerectoratus mutatio / } diebus 20♀, 23☽, 24♂, 26♃ [et] 27♀ de publiciana et vectigali actione tractavi atque librum digestorum sextum absolvi / } diebus 30☽ [et] 31♂ titulos sex priores libri septimi, qui de usu fructu agunt exposui. / Februarius / die 2♃ / die 3♀ reliquos titulos libri septimi absolvi. / Sequebantur nundinae Brunsvicenses. / [}] diebus 16♃,17♀,20☽,21♂,23♃ [et] 24♀ in explicandis servitutibus realibus, tam urbanis, quam rusticis, occupatus librum octavum ad finem perduxi. / } diebus 27☽ [et] 28♂ quadrupedariam actionem et legem Aquiliam interpretatus sum. / Dein anatomia per aliquot dies lectiones nostras sufflaminavit. / Martius / } diebus 8♃, 9♀, 12☽, 13♂, 15♃ [et]16♀ reliquos titulos libri noni una cum integro libro decimo absolvi. / } [diebus] 19☽ [et] 20♂ fuit mercatus oppidanus / } diebus 22♃, 23♀, 26☽, 27♂, 29♃ [et] 30♀ ea, quae libro XI habentur una cum titulo utilissimo primo libri XII de rebus creditis explanavi. / Andreas Homborg |