Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 12.01.1708–30.03.1708
Text Continuatio praelectionum in Casatum de Igne / Mense Ianuario 1708 / die 12♃ Dissertatione Vita de his, quae virtute calida dicuntur, disquisisvi, num quando ex cera liquefacta calor in succinum iniectum migrat, accidens se de subiecto insubiectum transferat. / } diebus 13♀, 16☽ [et] 17♂ Ad hoc intelligenda accidentis notio fuit inquisita, et quam nam differentiam autores inter metaphysicum et physicum accidens constituant, explicatum / die 19♃ Mutatio Vice-Rectoratus erat. / } diebus 20♀ [et] 23☽ De igniculis Insitis, Abundantibus, atque Effluentibus disserui / } diebus 24♂, 26♃ [et] 27♀ Quidnam actu, quid potestate calidum dicatur disquisivi, et experimento de Scintillulis excitatis instituto ostendi , quod plurimae sub forma globulorum excavatorum cum exiguo foramine (uti bombae nominati sunt) microscopio lustratae appareant / [v] / } diebus 30☽ [et] 31♂ Num motu et tritu incalescentia virtute calida dicenda sint, expendi / Mense Februario / die 2♃ Erat festum purificationis Mariae / } diebus 3♀ et post nundinas Brunsvicenses 16♃ [et] 17♀ Virtute calidorum ratio per oppositum, virtute frigida fuit illustrata / } diebus 20☽, 21♂, 23♃ [et] 24♀ Virtute calidorum exempla in sinapi, herba Enneaphyllo, baccis Daphnoidis, pyrethro, cardiacis spiritus reficientibus dictis, pipere et aromatibus aliis, ut et vino fuere exposita, horumque agendi ratio demonstrata / } diebus 27☽ [et] 28♂ Calida virtute, medicis pyrotica horumque diversi gradus in phaenigmis, vesicatoriis, escharoticis causticis, cathaereticis et septicis fuere lustrata / [89r] / Mense Martio / } diebus 1♃, 2♀, 5☽, 6♂ [et] 8♃ Propter anatomiam publicam docere haud potui. / } diebus 9♀ [et] 12☽ De rosis, aceto, ac camphora, num ad calida, num ad frigida pertineant, egi. / die 13♂ Urticarum mechanica fuit exposita et oculis exhibita. / } diebus 15♃, 16♀ [et] 19☽ Cum pralectionum harum auditores anatomiae publicae secundum instituae haud interfuerint, de cantharidibus, calchanto, chalcitide et aliis dixi / } diebus 20♂ [et] 22♃ De sale tartaro et nitro utpote remissioribus calore, dum cruda, potentioribus quando combusta sunt fuit actum. Ex quibus / die 23♀ calcis vivae praeprimis mechanicam demonstravi. / } diebus 26☽ [et] 27♂ Erat mercatus oppidanus. / [v] / } diebus 29♃ [et] 30♀ Calidorum quae virtute astringendi pollent, natura fuit exposita et reliqua huius disertationis VItae absoluta / Sequebantur, hebdomas magna, et feriae paschales / Rudolphus Christianus Wagner Professor Publicus
Quelle 37 Alt 2537, 88-89