| Text |
[Handschrift wieder wie bei den ersten beiden Berichten] Commentationum in Beati Schraderi De Homine Theses, physicarum continuatio Mense Iulio 1708 / die 2 ☽ Erat festum Visitationis Mariae. / } diebus 3♂, 5♃ [et] 6♀ Aegrotus non docui / } diebus 9☽ [et] 10♂ Erat mercatus oppidanus die 12♃ Ob vires, nondum prorsus praesentes, commentationibus hisce vacare haud potui. / die 13♀ Antiquariorum, in hac de generatione hominis ex ovo, doctrina, incredulitatem ostendi § 7. / die 16☽ Recentiorum, de delineatione futuri foetus in ovuloiamtum praesente, placita exposui. § 8 / } diebus 17♂, 19♃ [et] 20♀ In generationis negotio foeminas non mere passive, sed efficienter quoque concurrere, variis argumentis fuit demonstratu. § 9 / die 23☽ De femine virili fuit dictum § 10 / die 24♂ Erat mutatio Vice-Rectoratus. / die 26♃ Ovulum genitalis feminis virilis aurae beneficio turgidum redditum, quo pacto ex ovario in uterum devolvatur, fuit commonstratum § 11. / [v] / die 27♀ Nullam aliam hic esse viam quam illam per tubas Fallopianas, variis, & memoratu dignissimis, fuit evictum observationibus § 12 / } diebus 30☽ [et] 31♂ Uteri in hoc negotio officium dedi expositum reiectis autorum, de alio quam hoc naturae agrofigmentis § 13 / Mense Augusto / } diebus 2♃ [et] 3♀ Paracelsi, de producendo per artem Chimicam homunculo deliramenta explicui & discussi § 14 / die 4♄ Guelpherbytum, Serenissimi iussu, sum profectus, atque ea propter / } diebus 6☽, 7♂, 9♃ [et] 10♀ physicis praelectionibus hisce vacare haud potui / die 21♂ Post nundinas Brunsvicenses Caput II. de vita humani foetus in utero § 1 eiusdem praesentiam, ex functionibus certis, contra quosdam, defendi. / } diebus 23♃, 24♀ [et] 27☽ De ordine, quo formatio partium instituitur, disserui. §2 & 3 / die 28♂ Situm embryonis in utero exposui § 4 / } diebus 30♃ [et] 31♀ Num foetus in utero per os, num vero per vasa umbilicalia nutrimentum omnie accipiat, disquisivi. § 5 / [95r] / Mense Septembri / } diebus 3☽ [et] 4♂ Erat mercatus oppidanus / die 6♃ Superiora de viis nutritionis absolvi./ die 7♀ Sanovinem maternum, ut talem, ad nutritionem esse ineptum, demonstravi § 6. / die 10☽ De liquore qui ad tunicam, amnion dictam, deponitur, egi §7. / } diebus 11♂ [et] 13♃ Foetum in utero non vivere vita matris evictum dedi § 8 / } diebus 14♀ [et] 17☽ De Monstris disserui horumque causas ab autoribus allegatas expendi. §9 / } diebus 18♂ [et] 20♃ Rationes veras & genuinas adduxi § 10 / } diebus 21♀ [et] 24☽ De tempore ac mense partus dixi § 11. / } diebus 25♂ [et] 27♃ Ea quae partum antecedunt, concomitantur et consequuntur, explanavi § 12. / } die 28♀ Caput III. de Nutritione hominis, convenientissimum infanti nutrimentum hac praebere, demonstravi § 1. / Rudolphus Christianus Wagner. Professor Publicus |