| Text |
Anno MDCLVIII / MENSE IUNIO / Reversus ad operas post PENTECOSTES festum, legi die septimo et octavo, decimo et undecimo. Decimo quarto item, decimo quincto, decimo septimo, decimo octavo, vigesimo primo et vigesimo secundo. FESTUM SANCTI IOHANNIS / Mensibus MARTIO, APRILI, MAIO explicavi sicut in Catalogo promiseram, selectiora quaedam ulterius Testamenti loca, plus minus duodecim, inter quae integri quidam Psalmi Davidici, et integra capita Esaiae, omnia de Messiâ, eius adventu, officio, Persona, statu examinationis et exaltationis agentia. Mense IUNIO, cum auditorum numerus excrevisset, reversus sum ad enarrationem posterioris Regum libri, orsus â capite eius undecimo, ubi sub disputatione Academica substiteram. Quando ad finem perduxerim, alibi, ad mensem nempe Iulium, indicatum. / Gerhardus Titius Doctor |