Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 13.01.1707–31.03.1707
Text Anno MDCCVII / Mensibus Ianuario, Februario, Martio/ In Professione Politices / Mense Ianuario / die 14 Collegium Grotianum Kulpisii tertia vice explicaturus, orationem novis his praelectionibus praemisis auspicalem, cuius argumentum fuit: meliora studia propter se ipsa esse excolenda si vel maxime ampliores nec divitias hodie nec honores pollicantur / [die] 17 Erat Consistorium publicum. / [diebus] 18 [et] 21 De vita Grotii et commentatoribus in libros eius de b. ac p. iure: de existentia iurisprudentiae universalis, de praestantia huius scientiae et fundamento egi. / [die] 24 De dominio emenenti, caeterisque, quae exercitatione prima continentur disserui. / [die] 25 De iudiciis publicis / [diebus] 27 [et] 28 De bello priuato ac publico, de summo imperio. [die] 31 de iure bellandi subditorum in Principem egi / Mense Februario / diebus 1,3 [et] 4 Ad exercitationem tertiam sum progressus, et de adquisitione originaria rerum, de primaeva, quam vocant communione, de innoxio per territorium alterius transitu: de iure morandi ad tempus, de facultate contrahendi, et de adquisitione derivativa sum locutus. / Sequentae sunt nundinae Brunsviceneses. / [diebus] 17, 18 [et] 21 De derelictione praesumta, de praescriptione, de iure parentum, de matrimoniis, collegiis, de iure in subditos, seruos actum fuit / [v] / diebus 24 [et] 25 De alienatione imperii, et rerum imperii sermonem institui. / [}] diebus 28 [et] 31 / Mense Martio / die 1 Ob valetudinem minus prosperam pergere non potui / [diebus] 3,4 [et] 7 De adquisitione derivativa quae sit per legem, deque successionibus ab instestato egi simulque ostendi, quomodo imperia desinant. / [die] 8 Consistorio publico interfui. / [diebus] 10,11, 14 [et] 15 De obligatione quae ex dominio oritur, de promissis, de contractionibus actum fuit. / die 17 Erat Consistorium publicum. / [}] [diebus] 18, 20, 21, 22 [et] 24 De iure iurando, de eorum, qui summum habent imperium promissis, contractibus iuramentis: item de foederibus ac sponsionibus, egi. [/}] / [diebus] 25 Erat festum annunciationis Mariae. / [diebus] 28, 29 [et] 30 De interpretatione, de damno per iniuriam dato, et obligatione quae inde oritur, sermonem institui. / In Professione Eloquentiae / Mense Ianuario / die 13 De ratione conscribendi orationes civiles varii generis, publicis lectionibus pomeridianis acturus prationem illis praemisi auspicalem, de oratoriae elocutionis, qua Latine qua Germanice virtutibus. / [die] 17 Eloquentiam aliam esse sacram, aliam ciuilem: et ciuilem rursus vel militarem vel forensem, vel senatoriam ostendi./ [diebus] 24 [et] 25 De orationibus panegyricis recte conscribendis. / [}] [diebus] 27, 28 [et] 31 De orationibus gratulatoriis, natalitia, nuptiali. [/}] / Mense Februario / [}] [diebus] 1,3,4,17,18,21,22,24 [et] 25 De oratione salutatoria, et tali, qua fortunatum aliis iter optamus, vel de felici reditu aliis gratulamur: de oratione munerum oblatoria, deque parentationibus conscribendis disserui, simulque explicui commentationem Academicam de hoc argumento ante annos aliquot a me editam. [/}] / [6r] Mense Martio / [}] diebus 3, 4, 7, 8, 10, 11, 14, 15, 17, 18, 20, 21, 22, 24, 29, 31 De orationibus pragmaticis varii generis egi; de petitoria commentdatitia, monitoria, deprecatoria, conciliatoria, obiurgatoria, expostulatoria ex probatoria egi, ostendique quomodo vel Germanice vel Latine orationes huius generis, ornate debeant conscribi. [/}] / Trimestri hoc Germanice conscriptam laudationem funebrem Serenissimi Henrici Ferdinandi Brunsvicensis ac Luneburgensis Ducis, in parta ad Turinum victoria occumbentis, edidi, et inscriptiones quinque Latinas in nativitatem Serenissimi Principis Friderici Ludovici, Brunsvicensis ac Luneburgensis Ducis. Iustus Christophorus Böhmer
Quelle 37 Alt 2536, fol.5-6