| Text |
Anno MDCCVII / Mensibus Iulio, Augusto, Septembri / In Professione Politices / Ex itinere Pyrmontano redux, finisque nundinis Brunsvicensibus / Mensis Augusti/ die 23 Novis praelectionibus Politicis imposterum habendis praelusi oratione auspicali, cuius argumentu: Quod multi in doctrinarum studiis parum proficiant, inde esse, quia perperam ea et sine ordine tractant./ [}] diebus 25, 26, 29 [et] 30 De ratione Status: de doctrina monarchomachorum, et Machiavellistarum de sponsalibus publicis, bendictione sacerdotali, de causis matrimonium dissolventibus egi. [/}] / Mensis Septembri / [}] diebus 1,2, 5 [et] 6 De Polygamiae de matrimonio irregulari, et matrimonio ad morganaticam de computatione graduum et linearum consanguinitatis et adfinitatis disserui. [/}] / diebus 13, 16, 19 De reliquis societatibus minoribus sum locutus. / diebus 20, 21 [et] 22 De familiis et illustrium personarum pactis successoriis, de civitate ety systematibus plurium civitatum sermonem institui. / In Professione Eloquentiae / In publicis de Eloquentia sacra praelectionibus / Mensis Augusti / diebus 1 [et] 2 Egi de memoria Oratoris sacri. / diebus 4 [et] 5 Quantam decora Oratoris sacri actio vim habeat ad docendum, delectandum, movendum ostendi. / diebus 8,9 [et] 11 De pronunciatione eiusque virtutibus ac vitiis. / [}] diebus 12, 22, 23 [et] 26 De gestu Oratoris sacri disserui.[/}] / [v] / diebus 29 [et] 30 Quidnam requiratur ad orationem moratam ostendi. / Mensis Septembri / diebus 1,2, 5 [et] 6 Mores iuvenum, virorum, senum et cetera ordine explicui. / diebus 8 [et] 9 Quomodo quis in se ipso adfectum possit excitare, monstravi. / [}] diebus 12,13, 15, 16, 19 [et] 20 De affectibus tristitiae, misericordiae, amoris, timoris, humilitatis, pudoris, aemulationis, disserui. / Sequebantur feriae Michaelitanae / Trimesteri hoc typis ex scribi curavi Prolusiones VII, tribus ultimis annis, publicarum lectionum auspiciis praemissae. / Iustus Christophorus Böhmer |