Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Johann Wilhelm Engelbrecht (Juristische Fakultät)
Zeitraum 27.10.1707–23.12.1707
Text Menses October, November, December / Anno MDCCVII / Mense Octobri / die 27 Programma invitatorium ad Iohannis Schilteri institutiones iuris Canonici publice proposui. / Mense Novembri / die 1 Generalem ad Canonicum ius praemittere exorsus sum introductionem, qua absoluta die 3 et 4 de ipsa Ecclesia agere coepi. / diebus 3, 4, 7, 8, 10 et 11 plenius excussi argumentum de summa in terris sacra seu Ecclesiastica potestate, ubi et de iure Principum circa sacra et quibus illud potissimum partibus absolvatur disserui, simulque ostendi quod et olim summum illud circa sacra imperium suo modo apud Ethnicos Imperatores fuerit. / Mense Decembri / diebus 14 et 15 Erat mercatus oppidanus. / Diebus 17 et 18 Egi de natura iuris prudentiae sacrae. / diebus 21, 22 et 24 de legibus sacris et origine iuris Canonici / die 25 paulo specialius argumentum de facie Ecclesiae et primitivae potissimum tractavi, ubi simul actum de Episcoporum metropolitanorum patriacharum et primatum origine. / die 28 de Parochiis egi, quaenam itidem Ecclesia mater et filia dicatur ostendi, quanam itidem potestas clericorum ordinis sit, et quibus ea terminis circum scribatur ne exosum hierachiae sacrae nomen incurrat. / die 29 de Synodis disserui. / die 1 et 2 De iudiciis Ecclesiasticis, Consistorii, et foro Clericorum competente, qua occasione etiam argumentum, de Episcopali audientia et quomodo illa male olim ab Episcopis extensa fuerit, adjeci. / diebus 5 et 6 de Visitatione Ecclesiastic. / die 8,9,12, et 13 de Episcopis et Clericis in specie de iure Episcolali, de Capitulo eiusque iure, Cardinalibus, Canonicis, Praelatis et Chorepiscopis disquisivi. / die 15 de Presbyteri / die 16 de Diaconis et Diaconiosis. / die 19 et 20 de Clericis minorum ordinum / die 22 et 23 de Abbatibus et monachis, ut et de sacris ordinibus Equestribus disserui. / Iohannes Wilhelm Engelbrecht / Helmstedt den 6. August 1708
Quelle 37 Alt 2536, fol.21-22