Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Christoph Heinrich Ritmeier (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 18.01.1707–31.03.1707
Text Anno MDCCVII / Mense Ianuari / Praeterlapsis ferii solennibus ad publicas lectiones reversus sum et / die 18 ad Acta Apostolorum accessi, ut quemadmodum in antecedentibus Novi Testamenti libris institueram, ex hoc quoque proverbialiter dicta insigniora observarem et ex graecis ac hebraicis Antiquitatibus illustrarem. / [v] / Die 20 Erat mutatio ViceRectoratus / a die 21 usque ad [diem] 25 Ex prioribus IX Capitibus ad institutum pertinentia illustravi. / Die 27 et sequentibus Ad finem huius mensis progressus sum usque ad Caput XIV. / Mense Februari / Diebus 1, 3 [et] 4 Ex capite XVIII. nonnulla exposui / Die 7 et sequentibus Incidebant feriae ob Nundinas Brunsvicenses. / Postea cum adversa valetudine conflictandum mihi fuit. Quam [60r] primum autem per eius curam licuit publicos ursi labores, et / Mense Martio / Die 10 Novum et tempori accommodatum lectionum argumentum ex desiderio Auditorum aggressus sum, et historiam dominicae passionis recensente Domine Iohanne accuratione studio exponere coepi. / Diebus 11, 14, 15, 17 [et] 18 Caput XIIX divini huius Autoris pertractavi. / Diebus 21, 22 [et] 24 Circa caput XIX fui occupatus. / Die 25 Erat dies festum / Diebus 28, 29, 31 Reliqua huius capitis absolvi. / Christophorus Henricus Ritmeier
Quelle 37 Alt 2536; 37 Alt 211 H.2, fol.59-60; fol.116-117