| Text |
Absoluto speciali Semestri Collegio Philologico et Fundamentali quidem Hebraico, iam iterum ad Philosophiam redii, et in hanc Introductionem quandam generalem auspicatus sum / Sunt vero Prolegomena Compendii Schmidiani quorum ductum nos secuturos fore, antea in Programmate adiecto indicaveram; ubi etiam non solum Methodum recte auspicandi studi Philosophici tradimus, sed quae occupant etiam de Auditoribus Philosophis, horumque Placitis, aliaque in Historia Philosophica explicamus, et quae desiderantur, adiicimus. / Mense Maio / Diebus 17 De diversis finibus horum Scriptorum quorum extant aut Generales aut Speciales in rem Philosophicam Introductiones, prefati sumus. / Die 19 Disenisum hunc absolvimus, et Instituti nostri subiunximus rationem. / Die 20 Data quoque occasione disseruimus de illis Autoribus, qui Methodos Auditorum generales aut faltem pro scholis inferioribus praescripsere, melioresque commendavimus. / [v] / Diebus 24 et 25 E Scholis Philosophorum inquisivimus quid disserant Ordo et Methodus. Qua occasione diximus de Acte Lukiana et aliorum inventionibus Cosmotypicis, uti et de Methodo, quam vocarit Veculaminus, Impostura. / Die 27 Quibus partibus diversi Autores absolverint studii Philosophici Methodum. Ubi de decisione Autoris nostri, in Physiognomicam Propedeuticam, Paedeuticam et Diaeteticam. / Die 30 Postiidie Rogationum dies festus. / Die 31 De Physiognomica eiusque Autoribus, Claramontio, Huacto, et aliis, ac denique de Temperamento Philosophico ex de Nallio Uscusus instituimus. / Mense Iunio / Die 2 Festum Ascensionis / Die 3 Ingenium eiusque specius et culturam specitarimus / Die 6 Iudicium et quibus studiis id pertriciatur. / Die 7 Memoriam eiusque diversitatem: item Artificiorum Mnemonicorum modos varios apud veteres ac recentiores usitatos. Ubi de Collegio Mnemonico novissime edito. / Die 9 De dotibus Corporis diximus et sermonem clausimus discensu de Sorditie Philosophorum. / [66r] / Die 13 Sequentibusque Feriae Pentecostales inciderunt. / Die 21 Paucis repetivimus Animae Corporisque dotes et num in his omnibus liceat exercere, aut quousque e principiis Physicorum et exemplis staligeni et aliarum, commonstravimus. / Die 23 Vias explorandorum ingeniorum varias recensuimus et in his viros qui in puerili aetate specimina iam tum ediderunt in illo studiorum genere, in quo postmodum eminuere. / Ionas Conradus Schrammius. Helmstadis MDCCVII Festum Iohannis |