| Text |
Continuatio praelectionum Arithmeticarum et Algebraicarum / Mensis Aprilis 1707. /die 1♀ Regulam Trium compositam ostendi / [}] diebus 4☽ [et] 5♂ Illam, wuae consortii sive Societatis vocatur commonstravi. [/}] / die 7♃ In § 28 in calamum dictata operationes in solutione problematum occurrentes, nempe quantitatum notationem, aequationem et aequationum reductionem adduxi. / die 8♀ Ab hac ultima incipiendo thesi 29na regula ad earum reductionem facientes sum aggressus. / } die 11☽ [et] 12♂ Erat mercatus oppidanus./ } diebus 14♃ [et] 15♀ Ob tussim ac raucedinem docere haud potui. / Sequebantur hebdomas magna et feriae paschales. / [v] / Mense Maio / Quoniam ex calculis, secundum Tabulas Rudolphinas Philolaicas et Wingianas, institutis coniunctio ☿ii et ☉is futura promittebatur ea propter Schedula quadam primaria eiusdem capita, et tempus huius transitus et delineationem eius in tabula publica exhibui, atque / die 5♃ Per totum diem adhibitis instrumentis necessariis phaenomenon hoc sed frustra, expectavi ut pote quod ex Hallei et Kischii sententia collatis prioribus ☿ii et ☉is coniunctionibus mediam forte sub noctem sequentem deum inciderat./ } diebus 10♂ [et] 12♃ Regulas VItam, VIImam et VIIIvam ad reductionem aequationum commodas explanavi. / } die 13♀ [et] 16☽ § 30 quinam ex his modis pro ratione circumstantiarum problematis, sint eligendi, ostendi. / } 17♂, 19♃, 20♀, 23☽ [et] 24♂ Axiomata praecipua non modo recensui, verum et Theoremata ceteris magis necessaria, tum universalia tum particularia sive Geometrica demonstravi in quibus latebant fontes pro aequationibus formandis. / [80v] / } diebus 26♃ et 27♀ Thesi 32 usum in problematum solutione ostensurus primum Geometricum de definiendis triangularis horti lateribus proposui. / die 30☽ Dies erat precum, pro avertenda annonae caritate publicarum. / die 31♂ In eodem problemate sum progressus. / Mense Ivnii / die 2♃ Erat festum ascensionis Domini. / die 3♀ Problema Imum ut et duo arithmetica absolvi. / } diebus 6☽, 7♂, 9♃ [et] 10♀ Septem talium problematum insuper addidi. / Sequebantur feriae Pentecostalis. / } diebus 21♂, 23♃, 24♀, 27☽ 28♂ [et] 30♃ Eorundem problematum arithmeticorum decadem proposui et soluta dedi. Rudolphus Christianus Wagner |