Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Rudolf Christian Wagner (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 01.07.1707–27.09.1707
Text Commentationum Algebraicarum publicarum continuatio. / Mense Iulio 1707 / die 1♀ Problema arithmeticum vigesimum, ope aequationis simplicis thesi 32 propositae, solvendum dedi. / die 4☽ Erat promotio Candidatorum Philosophiae. / die 5♂ Nuptiis Bocksbergianis datus fuit dies hic. / die 7♃ Problema Geometriam aliud: de definiendis agis lateribus, proposui. / die 8♀ Decadis IIItia exemplorum Arithmeticorum Imum et 2dum exhibui. / die 11☽ [et] 12♂ Erat mercatus Oppidanus. / } diebus 14♃, 15♀, 18☽ [et] 19♂ Exemplorum horum decadis IItia 3tium 4tium 5tum et 6tum, Geometricorum vero triangularium 3tium e 4tum absolvi. / [v] / die 21 ♃ Erat mutatio Vice-Rectoratus. / } diebus 22♀, 25☽, 26♂, 28♃ [et] 29♀ Quaestionum arithmetricarum Decad. III tia, 7mam, 8vam, 9nam ac 10mam geometricarum autem 5tam et 6tam solutas dedi. / Mense Augusto / } diebus 1☽, 2♂ [et] 4♃ Decadis IVta problematum arithmeticorum 1mum et 2dum; Geometricorum vero 7mum: dato oblongo rhombum inscribere, proposui. / die 5♀ ut et paucis sequentibus, cum instarent nundinae Brunsvicenses, ob iter necessarium susceptum docere haud potui. / die 30♂ et post nundinas hasce / [82r] / } diebus 1♃ [et] 2♀ Decadis IVtae arithmeticorum problematum 3tium et 4tum; geometricorum autem 8vum: Dato cuiusque triangulo quadiutum maximum inscribere, soluta exhibui./ } die 5☽ et 6♂ Erat mercatus oppidanus. / } diebus 8♃, 9♀, 12☽, 13♂, 15♃ [et] 16♀ Quaestionum arithmeticarum decadem IVtae 6. reliquas; Geometricarum autem 9nam ac 10mam, illam nempe Arithmetis, de inscibendis semicirculo certa ratione circellis aliis absolvi. / } diebus 19☽, 20♂ [et] 22♃ thesi 33 ad finem deductis exemplis beneficio aquationum simplicium solvendis, illa sum aggressus, in quibus aquationes quadraticae occurebant, et quidem primo simplices. Horum [?] ergo tua arithmetica et unum geometricum dedi constructa. / [v] / } diebus 23♀, 26☽ [et] 27♂ Problemata alia geometrica duo proposui, et soluta exhibui. / Sequebantur Festum Archangeli Michaelis et feriae ordinariae. / Rudolphus Christianus Wagnerus Professor Publicus
Quelle 37 Alt 2536, fol.81-82