Rechenschaftsbericht

Autor Prof. Justus Christoph Böhmer (Philosophische Fakultät)
Zeitraum 31.12.1705–28.02.1706
Text MDCCVI / Mensibus / Ianuario, Februario, Martio / In Politicae Professione / Finitis magistratus academici occupationibus, atque Brunsvicensibus nundinis Mensis Februarii / die 19. Redii ad publicas lectiones Grotianas, iuxta ductum Vibriarii instituendas, librique secundi caput 18. auspicatus, de legationum iure agere coepi. / die 22. Erat Consistorium publicum / die 23 Doctrinam hanc absolvi. / diebus 25. [et] 26. De iure sepulturae, et poenis disserui. / Mensis Martii / diebus 1.2. De poenarum communicatione, deque causis bellorum iniustis, sum locutus. / die 4. Erat oratio solennis. / } diebus 5, 8 , 9, 11 [et] 12 De causis bellorum dubiis, de non temere, etiam ex iustis causis, suscipiendo bello dixi / die 15. Consistorio publico interfui. / die 16. De causis belli pro aliis suscipiendi sermonem habui. / die 18. Habebatur oratio publica. / die 19. De causis iustis, ut bellum geratur ab his, qui sub alieno sunt imperio, actum fuit. / } diebus 22 , 23 [et] 26 Qvantum in bello liceat, quomodo iure gentium bona subditorum pro debito imperantium obligentur, ostendi / Trimestri hoc, publicas, ad Puffendorffium, de officio hominis et civis, disputationes 9 habui. / [v] / In Eloquentiae Professione / Mense Februarii / die 19 Ad publicas, Eloquentiae Professionis, lectiones, de epistolis ornate scribendis, reversus, de praecipuis earum Scriptoribus, egi. / } diebus 22., 23., 25 [et] 26 De partibus epistolae, tam eruditae quam pragmaticae, externis atque internis. / Mensis Martii / } diebus 1, 2, 4, 5, 8 [et] 9 De virtutibus epistolarum, de variis earum generibus, deque commendatitiis et petioriis praecipue sum locutus. / } diebus 11, 12, 16, 18, 19, 22, 23 [et] 26 De epistolis consolatoriis, gratulatoriis, eucharisticis, conciliatoriis, iocosis, laudatoriis atque exprobatoriis egi. Iustus Christophorus Böhmer
Quelle 37 Alt 2535; 37 Alt 211 H.2, fol.2; fol.45