| Text |
Anno MDCCVI / Mensis Iulius / Die 8. Praemisso peculiari programmate publicam insignis Novella CXVIII et CXXVIII. interpretationem aggressus genuina successionis ab intestato fundamenta proposui. / Die 9. Praelucente huius Novellae Capite 1. et Authent. In Successione C de suis et legitim Liberis ad primum ordinem descendentium enucleandum me accinxi. / Diebus 12 et 13. Indicebant nundina oppidana Helmstadienses. / Die 15. Erat mutatio ViceRectoratus. / Diebus 16.[,] 19.[,] 20.[,] 22. et 23 Exposui ea quae ad ordinem descendentium ad huc supererant. [v.] / Diebus 26.[,] 27.[,] 29 et 30 Ex capite II et Authent. hac hereditas C. de Bon. quae Liber uberiorem tractationem successioneis ascendentium suscepi. / Mensis Augustus / Die 2. Occasione Capite III. eiusdem Novella ex inde depromtarum Authenticarum cessante atque post fratres C. de Legit. Hered. contuli me ad tertium et collateralium succesionis ordinem./ Die 3. Absolvi ea, quae de personis inhoc tertio ordine observandis adhuc superabant. / Die 5. In quibus rebus a collateralibus succedatur, indicavi. / Diebus 6.[,] 9. et 10. De modo successionis in hoc tertio ordine, variis inde [15r.] profluentibus elegantissimis quaestionibus, ex iure repraesentationis ex professo egi. / Die 12 Ex Novella LIII. capite 6 CXVII.capite 5 Auth. Praeterea C. unde Vir et Uxor et Constitutionibus imprimis provincialibus reionum Germaniae successionem coniugum explanavi. / Die 13 Absoluta disquisitione de successione fisci nobilissimae materiae de successione ab intestato, eoque ipso commentationibus meis publicis ad selectiores Novellarum textus finem imposui. / Praeterea hoc trimestri spatio quatuor iterum disputationes publicas ad Pandectas habui./ Georgius Engelbrecht / Iuris et Moralis Professor Publicus |